Hľadaný výraz: Mt 24,1-2; Mk 13,1-2; Lk 21,5-6, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
1 Et egressus Iesus de templo ibat, et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi; 2 ipse autem respondens dixit eis: “ Non videtis haec omnia? Amen dico vobis: Non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur ”.

1 Et cum egrederetur de tem plo, ait illi unus ex discipulis suis: “ Magister, aspice quales lapides et quales structurae ”. 2 Et Iesus ait illi: “ Vides has magnas aedificationes? Hic non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ”.

5 Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis ornatum, esset dixit: 6 “ Haec quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ”.

1

mail   print   facebook   twitter